Epistulae

Horace

Horace, creator; Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), 1862-, editor

  1. esto aliis alios rebus studiisque teneri:
  2. idem eadem possunt horam durare probantes?
  3. nullus in orbe [*]() sinus Bais praelucet amoenis,
  4. si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
  5. festinantis eri; cui si vitiosa libido
  6. p.258
  7. fecerit auspicium, “cras ferramenta Teanum
  8. tolletis, fabri!” lectus genialis in aula est:
  9. nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
  10. si non est, iurat bene solis esse maritis.
  11. quo teneant voltus mutantem Protea nodo?
  12. quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,
  13. balnea, tonsores, conducto navigio aeque
  14. nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
  15. Si curatus inaequali tonsore capillos
  16. occurri,[*]() rides; si forte subucula pexae
  17. trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
  18. rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,[*]()
  19. quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
  20. aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
  21. diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?