Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
  2. p.256
  3. Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
  4. nenia, quae regnum recte facientibus offert,
  5. et maribus Curiis et decantata Camillis?
  6. isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem,
  7. si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,”
  8. ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
  9. an qui Fortunae te responsare superbae
  10. liberum et erectum praesens hortatur et aptat [*]()?
  11. Quod si me populus Romanus forte roget, cur
  12. non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,[*]()
  13. nec [*]() sequar aut [*]() fugiam quae [*]() diligit ipse vel odit,
  14. olim quod volpes aegroto cauta leoni
  15. respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
  16. omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
  17. belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
  18. pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
  19. frustis [*]() et pomis viduas venentur avaras
  20. excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
  21. multis occulto crescit res faenore. Verum