Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. nec [*]() sequar aut [*]() fugiam quae [*]() diligit ipse vel odit,
  2. olim quod volpes aegroto cauta leoni
  3. respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
  4. omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
  5. belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
  6. pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
  7. frustis [*]() et pomis viduas venentur avaras
  8. excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
  9. multis occulto crescit res faenore. Verum
  10. esto aliis alios rebus studiisque teneri:
  11. idem eadem possunt horam durare probantes?
  12. nullus in orbe [*]() sinus Bais praelucet amoenis,
  13. si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
  14. festinantis eri; cui si vitiosa libido
  15. p.258
  16. fecerit auspicium, “cras ferramenta Teanum
  17. tolletis, fabri!” lectus genialis in aula est: