Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
- est animus tibi, sunt mores, est lingua [*]() fidesque,
- sed [*]() quadringentis sex septem milia desunt [*](); [*]()
- plebs eris. at pueri ludentes, rex eris, aiunt,
- si recte facies. hic murus aeneus esto,
- nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
- Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
- nenia, quae regnum recte facientibus offert,
- et maribus Curiis et decantata Camillis?
- isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem,
- si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,”
- ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
- an qui Fortunae te responsare superbae
- liberum et erectum praesens hortatur et aptat [*]()?
- Quod si me populus Romanus forte roget, cur
- non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,[*]()
p.256