Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Virtus est vitium fugere et sapientia prima
  2. stultitia caruisse, vides, quae maxima credis
  3. esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,[*]()
  4. quanto devites animi capitisque labore;
  5. impiger extremos curris mercator ad Indos,
  6. per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
  7. ne cures-ea, quae stulte miraris et optas,
  8. discere [*]() et audire et meliori credere non vis?
  9. quis circum pagos et circum compita pugnax
  10. magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
  11. cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
  12. Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
  13. “o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
  14. virtus post nummos!” haec Ianus summus ab imo
  15. prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque,
  16. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
  17. est animus tibi, sunt mores, est lingua [*]() fidesque,
  18. sed [*]() quadringentis sex septem milia desunt [*](); [*]()
  19. plebs eris. at pueri ludentes, rex eris, aiunt,
  20. si recte facies. hic murus aeneus esto,