Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
  2. qui non defendit alio culpante, solutos
  3. qui captat risus hominum famamque dicacis,
  4. fingere qui non visa potest, conmissa tacere
  5. qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
  6. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
  7. e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
  8. praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
  9. condita cum verax aperit praecordia Liber:
  10. hic tibi comis et urbanus liberque videtur
  11. infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
  12. pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
  13. lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
  14. de Capitolini furtis iniecta Petilli
  15. te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
  16. ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
  17. a puero est causaque mea permulta rogatus
  18. fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
  19. sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
  20. fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est