GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.4.81-1.4.100 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.4.81-1.4.100
vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, conmissa tacere qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. saepe tribus lectis videas cenare quaternos, e quibus unus amet quavis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber: hic tibi comis et urbanus liberque videtur infesto nigris: ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, lividus et mordax videor tibi? mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: ‘me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est causaque mea permulta rogatus fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe; sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est