Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
  2. sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
  3. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
  4. magna sonaturum, des nominis huius honorem.
  5. idcirco quidam comoedia necne poema
  6. esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
  7. nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
  8. differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
  9. saevit, quod meretrice nepos insanus amica
  10. filius uxorem grandi cum dote recuset,
  11. ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
  12. noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
  13. audiret leviora, pater si viveret? ergo
  14. non satis est puris versum perscribere verbis,
  15. quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
  16. quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
  17. olim quae scripsit Lucilius, eripias si
  18. tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
  19. posterius facias praeponens ultima primis,
  20. non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra