Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
  2. delatis capsis et imagine, cum mea nemo
  3. scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
  4. quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
  5. culpari dignos. quemvis media elige turba:
  6. aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
  7. hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
  8. hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
  9. hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
  10. vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
  11. fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
  12. summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
  13. omnes hi metuunt versus, odere poetas.
  14. ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
  15. excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
  16. et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
  17. gestiet a furno redeuntis scire lacuque
  18. et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
  19. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
  20. excerpam numero: neque enim concludere versum