Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
  2. quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
  3. odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,
  4. qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
  5. mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
  6. porrecto iugulo historias captivus ut audit.
  7. conminxit lectum potus mensave catillum
  8. Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
  9. aut positum ante mea quia pullum in parte catini
  10. sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
  11. sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
  12. prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
  13. quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
  14. cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
  15. atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
  16. cum prorepserunt primis animalia terris,
  17. mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
  18. unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
  19. pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
  20. donec verba, quibus voces sensusque notarent,