Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nominaque invenere; dehinc absistere bello,
  2. oppida coeperunt munire et ponere leges,
  3. ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
  4. nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
  5. causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
  6. quos Venerem incertam rapientis more ferarum
  7. viribus editior caedebat ut in grege taurus.
  8. iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
  9. tempora si fastosque velis evolvere mundi.
  10. nec Natura potest iusto secernere iniquum,
  11. dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
  12. nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
  13. qui teneros caules alieni fregerit horti
  14. et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit
  15. regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
  16. ne scutica dignum horribili sectere flagello.
  17. nam ut ferula caedas meritum maiora subire
  18. verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
  19. furta latrociniis et magnis parva mineris
  20. falce recisurum simili te, si tibi regnum