Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. permittant homines. si dives, qui sapiens est,
  2. et sutor bonus et solus formosus et est rex,
  3. cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
  4. ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
  5. nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?
  6. ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
  7. optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
  8. abiecto instrumento artis clausaque taberna
  9. sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
  10. est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam
  11. lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
  12. urgeris turba circum te stante miserque
  13. rumperis et latras, magnorum maxime regum.
  14. ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
  15. rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
  16. praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
  17. ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
  18. inque vicem illorum patiar delicta libenter
  19. privatusque magis vivam te rege beatus.