Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. post mediam noctem visus, cum somnia vera:
  2. ‘in silvam non ligna feras insanius ac si
  3. magnas Graecorum malis inplere catervas.’
  4. turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
  5. diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
  6. quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa,
  7. nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
  8. arguta meretrice potes Davoque Chremeta
  9. eludente senem comis garrire libellos
  10. unus vivorum, Fundani, Pollio regum
  11. facta canit pede ter percusso; forte epos acer
  12. ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
  13. Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
  14. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  15. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  16. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  17. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  18. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  19. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  20. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?