Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nil comis tragici mutat Lucilius acci?
  2. non ridet versus Enni gravitate minores,
  3. cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
  4. quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
  5. quaerere, num illius, num rerum dura negarit
  6. versiculos natura magis factos et euntis
  7. mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
  8. hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
  9. ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
  10. quale fuit Cassi rapido ferventius amni
  11. ingenium, capsis quem fama est esse librisque
  12. ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
  13. comis et urbanus, fuerit limatior idem
  14. quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
  15. quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
  16. si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
  17. detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
  18. perfectum traheretur, et in versu faciendo
  19. saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
  20. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint