Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. interdum urbani, parcentis viribus atque
  2. extenuantis eas consulto. ridiculum acri
  3. fortius et melius magnas plerumque secat res.
  4. illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
  5. hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
  6. Hermogenes umquam legit neque simius iste
  7. nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
  8. ‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
  9. miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis
  10. difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
  11. contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque
  12. suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’
  13. cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
  14. dura tibi peragenda rei sit causa petilli?
  15. scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
  16. cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
  17. Corvinus, patriis intermiscere petita
  18. verba foris malis, Canusini more bilinguis.
  19. atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
  20. versiculos, vetuit me tali voce Quirinus