Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
  2. adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
  3. suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
  4. non uxor salvum te volt, non filius; omnes
  5. vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
  6. miraris, cum tu argento post omnia ponas,
  7. si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
  8. at si cognatos nullo natura labore
  9. quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,
  10. infelix operam perdas, ut siquis asellum
  11. in campo doceat parentem currere frenis.
  12. denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
  13. pauperiem metuas minus et finire laborem
  14. incipias, parto quod avebas, ne facias quod
  15. Umidius quidam; non longa est fabula: dives
  16. ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
  17. non umquam servo melius vestiret, ad usque
  18. supremum tempus, ne se penuria victus
  19. opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
  20. divisit medium, fortissima Tyndaridarum.