Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
- ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum
- frontibus adversis conponere: non ego avarum
- cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
- est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
- est modus in rebus, sunt certi denique fines,
- quos ultra citraque nequit consistere rectum.
- illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
- se probet ac potius laudet diversa sequentis,
- quodque aliena capella gerat distentius uber,
- tabescat neque se maiori pauperiorum
- turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
- sic festinanti semper locupletior obstat,
- ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
- instat equis auriga suos vincentibus, illum
- praeteritum temnens extremos inter euntem.
- inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
- dicat et exacto contentus tempore vita
- cedat uti conviva satur, reperire queamus.
- iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi