GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.1.81-1.1.100 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:1.1.81-1.1.100
aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? non uxor salvum te volt, non filius; omnes vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. miraris, cum tu argento post omnia ponas, si nemo praestet, quem non merearis, amorem? at si cognatos nullo natura labore quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos, infelix operam perdas, ut siquis asellum in campo doceat parentem currere frenis.denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, pauperiem metuas minus et finire laborem incipias, parto quod avebas, ne facias quod Umidius quidam; non longa est fabula: dives ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se non umquam servo melius vestiret, ad usque supremum tempus, ne se penuria victus opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi divisit medium, fortissima Tyndaridarum.