Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. conpilasse putes, verbum non amplius addam.
  1. Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
  2. mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
  3. maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
  4. quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
  5. dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
  6. frigus quo duramque famem propellere possit.
  7. hunc si perconteris, avi cur atque parentis
  8. praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
  9. omnia conductis coemens obsonia nummis,
  10. sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
  11. respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
  12. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
  13. dives agris, dives positis in fenore nummis:
  14. quinas hic capiti mercedes exsecat atque
  15. quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
  16. nomina sectatur modo sumpta veste virili
  17. sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
  18. ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se
  19. pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,