Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed ubicumque fuerint alvearia [*]()non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo [*]()condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis [*]()ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.

Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi [*]()ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta [*]()manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt.

Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus [*](alvearia A2ac: albaria SA1, ) [*](quo om. SAac. ) [*](alveis A2ac: alubis SA. ) [*](prima novi edd.: vere novo SAac. ) [*](extracta SA1: extructo A2ac. )

v.2.p.442
immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.

Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:[*]()quin etiam cunilae et thymi frutices, item violarum, vel quaecunque [*]()utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant ἠχοῦσ. [*]()

Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent, [*](marinum SAac. ) [*](quaecunque A2ac: quae SA1. ) [*](ἠχοῦσ om. ac. ) [*](alvearia ac: albaria SA. ) [*](alvos A2c: albos SA1: alveos a. ) [*](frigent SAa: rigent c. ) [*](opere textorio edd.: opererio S: operario Aa: opere vitorio c. )

v.2.p.444
ligno cavae[*]()arboris aut [*]()in tabulas desectae fabricabuntur.

Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,[*]()vel lateribus extruantur: quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium; alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod, si res postulet, transferri non possit.

Itaque non assentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse alvos: neque enim solum id repugnat rationibus domini, quod immobiles sint, cum vendere aut alios agros instruere velit; (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patris-familias) sed, quod ipsarum apium causa [*]()fieri debet, cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas conveniet[*]()in aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moveri poterunt,[*]()hoc maxime vitandum est.

Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi. Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari opere lateritio circum-structis alvis, ut impediatur rapina praedonis, et contra flammarum violentiam protegantur: [*]()easdemque, eum fuerint movendae, resolutis structurae compagibus, licebit transferre. [*](cave SA: cavatae ac. ) [*](aut ac: om. SA. ) [*](fingantur ac: finguntur SA. ) [*](causa ac: coriosa SA. ) [*](conveniet SAa: -at c. ) [*](poterint S: -ant Aac. ) [*](pro teguntur SAac. )

v.2.p.446

Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus praebeatur.

Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo [*]()circumstructa: seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendae sunt,[*]()et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina.

Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandae erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,[*]()cum inspiciuntur, ea, quae in curatione tractatur, haerentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quae omnem motum imbecillis ut cereis [*]()scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tres esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit.

Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, [*](in ac: per SA. ) [*](post altitudinis add. totidemque crassitudinis ac: om. SA. ) [*](ante tergo add. et frontibus SAa: om. edd. ) [*](sunt A ac: sint S. ) [*](nee SAac. ) [*](cereis ac: ceteris SA. )

v.2.p.448
et si forte tamen incesserint,[*]()non immorentur, sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri; sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi calor aestatis ut hiemale frigus.[*]()Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat teporem.

Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio protegantur,[*]()obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint [*]()capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaei[*]()vel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.

Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantes inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli [*]()prodeuntibus inhians [*]()apibus affert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum [*](incesserit SA: ingesserint ac. ) [*](calor aestatis ut hiemale frigus Gesner ex Palladii citatione: caloris ut hicmalitus SA: caloris ut hiemis alitus a: caloris aut hiemis estus c. ) [*](protegantur ac: -untur SA. ) [*](possint ac: possit SA. ) [*](scarabei c: -ri SAa. ) [*](vestibuli SAac. ) [*](inhians ac: in hanc SA. a The text here is doubtful but the sense clear. b Vergil, Georg. IV. 243. )

v.2.p.450
licet[*]()vitare pestis obsidia per aliud volantibus [*]()effugium.