Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.

Maximus autem annuus [*]()earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo [*]()amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui [*]()citra satietatem [*]()tali non [*]()nocente cibo: quo [*]()cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,[*]()quae sunt eius generis [*]()arboribus consitae, raro frequentes durent apes.

Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideri[*]()potest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo:[*]()

volentibus tamen licebit experiri. Siquidem prae- [*](possit Sac: potest A. ) [*](maximus autem annuus Schneider: maximumque vel minimum annuus S: maximusque vel minimus annuus Aa. ) [*](et quo (quos a) amara ulmi ac: quo samaras ulmis SA. ) [*](alioqui SA: alioquin ac. ) [*](sacietatem S: satietatem Aac. ) [*](non om. SAac. ) [*](quo om. SAac. ) [*](in regionibus Italiae ac: in geniobus; taliae SA. ) [*](generis SAac. ) [*](provideri ac: -ero SA. ) [*](audeo SA: audet ac. a Minor troubles, distinet from pestilentia, which is what is now called ' bee-pest' or ' foul brood.' b Now called ' dysentery.' )

v.2.p.474
cipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae [*]()reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo [*]()facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.