Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione 1 patriam 2 fasti-diens3 sedem longiorem fugam denuntiavit. Id autem significat, eum sic apis evadit vestibulum, ut nulla intra revolet, sed se confestim levet sublimius.

Crepitaculis aeris[*]()aut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus: eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis: deinde guttis mellis respersum admoveat: tum manibus, aut etiam trulla congregatas apes recondat:

atque, uti debet, adhibita cetera cura, diligenter compositum et illitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat. Primo deinde crepusculo transferat, et reponat in ordinem reliquarum alvorum.

Oportet autem etiam vacua domicilia collocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina, quae cum processerat,[*]()statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque [*]()occupent quam vacantem reperiunt. Haec fere acquirendarum, atque etiam retinendarum apium traditur cura. [*](eruptione ac: -em SA. ) [*](patriam ac: -ae SA. ) [*](post fastidiens add. sedens SA. ) [*](aeris c: eris SA: aereis a. ) [*](processerint A: -unt Sac. ) [*](eaque SA: eandemque a: eademque c. )

v.2.p.472