Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus, aegris examinibus exhibenda[*]()censemus. Nam vel grana mali Punici [*]()tunsa et vino Amineo conspersa,[*]()vel uvae passae cum rore Syriaco [*]()pari mensura [*]()pinsitae et austero vino insuccatae [*]()dari debent: vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata,

ligneis canalibus apponi. Nonnulli rorem [*]()marinum aqua mulsa decoctum, cum gelavcrit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus affirmat, alvis apponunt.

Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corpora[*]()domiciliis offerunt, aliae intra tecta, ut in publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, arundineis infusi canalibus [*](enectae Aac: -a S. ) [*](qui SA: quo ac. ) [*](ad exhibenda SAac. ) [*](Punici ac: -a SA. ) [*](consparsam SA: consparsa a; conspersa c. ) [*](sutorio SAac. ) [*](mensura SAac. ) [*](insucatae ac: insucae SA. ) [*](ros ac: robore SA. ) [*](corpora ac: -is SA. )

v.2.p.476
offeruntur cibi, maxime dococti mellis, et cum galla [*]()vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere.

Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos: ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Hyginus quidem in eo libro, quem de apibus scripsit, Aristomaehus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex [*]()integro recens ponatur; deinde ut fumigentur.