Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

quod est maxime praedictis generibus salutare: tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat [*]()praecipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3: maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,[*]()tum[*]()et arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus. Nam eadem fere sunt pecudum silvestrium pabula, quae domesticarum.

Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque [*]()etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut [*]()intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat.

Nec solum istud per hiemis penuriam [*](vacerris materie c: materiae vacerriis SA: variis materie a. ) [*](subministrat a -ant SAc. ) [*](opus est SA: opus habet c: robor est a. ) [*](acerreae SAa: ceree c. ) [*](cum SAac. ) [*](primumque SAa: plurimumque c. ) [*](idque un c: ut SA: itaque ut a. a Book VII. Chapter 9. § C ff. )

v.2.p.426
fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educant [*]()natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis aetas pulchritudinem corporis conservat, aere mutandi [*]()sunt.

Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementi[*]()animalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,[*]()ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,[*]()nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur.

Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est: siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactae [*]()egressus fugam moliuntur.