Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium et[*]()apium educationem: quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim; siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa [*]()venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. Apibus quoque dabatur [*]()sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis, vel in profectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli, quem praeseripsimus huic disputationi, ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.

Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva- [*](post silvestrium om. et SA. ) [*](suo clausa ac: sui clausa A: sui classa S. ) [*](dabantur SAac. )

v.2.p.422
rium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus destinant.[*]()Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur [*]()fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.[*]()Modus silvae pro cuiusque [*]()facultatibus occupatur;

ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie [*]()caementis et calce formatus circumdatur murus: sin aliter, crudo latere [*]()ac luto constructus.

Ubi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi: sic enim appellatur genus clatrorum: idque fabricatur ex robore querceo, vel subereo. Nam oleae rara est occasio. Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive teres [*]()arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur: deinde per transversa laterum cava [*]()transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent.

Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec- [*](destinatur SAac. ) [*](si naturalis—inducitur om. S. ) [*](contineant c: contineat SAa. ) [*](pro cuiusque ac: ut pro cuius S: ut pro cuiusque A. ) [*](haud dubie c: id haud dubio a: ita ut dubiis SA. ) [*](crudo latere c: crudo lateri SA: crudeliter a. ) [*](teres Gesner: teris SA: veteris ac. ) [*](cuca SA: cavoa ac. )

v.2.p.424
non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est vacerris materiae[*]()copia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum,