Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab [*](educant SA: -ent ac. ) [*](aere mutandi ac: remutandi A: remuttendi S. ) [*](incrementis SAac. ) [*](praecipiemus SAac. ) [*](vernaculo SAac. ) [*](nacte Aac: nancte S. a See Book I. 1. 13 and note. )

v.2.p.428
Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita[*]()secretis dispersa monimentis industrie collegit: Vergilius poeticis floribus illuminavit: Celsus utriusque memorati adhibuit modum.

Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutila[*]()atque imperfecta [*]()conspiceretur. Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.

Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,[*]()quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis [*]()extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum [*]()educaverant alumnum. Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait: Dictaeo caeli regem pavere sub antro. [*](placita ac: plagita SA. ) [*](mutila SA: mutilata ac. ) [*](imperfecta ac: in infectu SA. ) [*](mellisam SA: mellissa a: melisa (?) c. ) [*](iovis ac: io quis SA. ) [*](ipse parvum ac: ipsa et arvom SA. a See Book I. 1. 14 and note. )

v.2.p.430

Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sint: utrum in Thessalia sub Aristaeo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus in monte Hymetto, ut Euthronius; an Cretae Saturni temporibus, ut Nicander: non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro: et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant.

Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras, quam rusticorum est inquirere. Studiosis quoque literarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis: quoniam neque in opere neque in re familiari quidquam iuvant.