Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

ut dixi, nutricis singultus.[*]()Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt, et immaturos relinquunt, perosae videlicet, quod nec magnitudine, nec specie pavoninis pares sint. Vitia quae gallinaceo generi [*]()nocere solent, eadem has aves infestant: sed nec remedia traduntur alia, quam quae gallinaceis adhibentur. Nam et pituita et cruditas, et si quae aliae sunt pestes, iisdem remediis, quae proposuimus,

prohibentur. Septimum deinde mensem cum ex-cesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Sed erit curandum, ne humi maneant. Nam qui sic cubitant, tollendi sunt, et supra perticas imponendi, ne frigore laborent.

Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant: et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores. [*](ea eavea clausa ac: ex causam causaque SA. ) [*](ad quam ac: aquam SA. ) [*](singultus ac: singuli SA. ) [*](gallinaceo generi ac: gallinacei generis SA. )

v.2.p.386