Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίουσ, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.

Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitolii, cum adventum [*]()Gallorum vociferatus est, canibus silentibus.[*]()Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua, nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid rerum [*]()contingere potest, carpit.

Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus [*]()nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare. Nam propter gravitatem plures inire non possunt. Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis [*](adventum SAac: adventu edd. ) [*](silentibus ac: om. SA. ) [*](rerum SA: tenerum ac. ) [*]( id quoque genus ac: om. SA. )

v.2.p.388
haras faceret oportet,[*]()in quibus cubitent et fetus ubi edant.