Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc rem praeparari. Quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere. Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur.

Sed cum [*]()erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur: postero die cum educatrice transferantur in caveam: primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata. Post paucos deinde dies huic [*]()cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum, et caseus mollis vehementer expressus; nam serum nocere pullis manifestum est.

Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem: postmodum satis est hordeum de manu praebere. Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum [*](habiarius S. ) [*](cum ac: om. SA. ) [*](huic ac: hic S: hoc A. )

v.2.p.384
satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. Ea cavea clausa [*]()fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam [*]()circumvolant pulli. Qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam persequentes,