Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam feminae pavones, quae non incubant, ter anno fere partus edunt: at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut [*]()etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum; secundus quattuor;

tertius aut trium aut duorum. Neque est quod committatur, ut Rhodiae aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed veteres maximae quaeque gallinae vernaculi generis eligantur: [*]()eaeque novem diebus a primo lunae incremento, novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina, cetera gallinacei generis.

Decimo deinceps die omnia gallinacea sub-trahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excludantur. Sed custodis curam [*](excuduntur SAa: exeluduntur c. ) [*](excludendis aut edd.: excudendis aut ac: om. SA. ) [*](eligantur ac: religantur SA. )

v.2.p.382
non effugiat observare desilientem matricem, saepiusque ad cubile pervenire, et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu: idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius,[*]()an a gallina conversa sint.