Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.

Feminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt: nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur. [*](populo Aac: populos S. ) [*](luxuria Se: luxoriae A: luxurio a, ) [*](urbani c: urbanis SAa, )

v.2.p.376

Sed huius possessionis rara conditio est. Quare mediterraneis locis [*]()maior adhibenda cura est: eaque sic administretur. Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur [*]()maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea saepta in modum cavearum, quales[*]()columbarii tectis superponuntur. Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.

Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem Aguntur breves paxilli,[*]()eorumque partes summae lingulas edolatas habent, quae transversis foratis perticis inducantur.[*]()Hae porro quadratae perticae, paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, a paxillis deductae [*]()liberum aditum converrentibus stabulum praebeant.

Hoc genus avium, cum trimatum explevit, optime progenerat. Siquidem tenerior aetas, aut sterilis, aut parum fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vix dum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum [*]()sinit perduci: quoniam immatura geni- [*](locis ac: om. SA. ) [*](clauditur a: cluditur SAc. ) [*](quales SA: qualis ac: qualia Schneider. ) [*](paxilli ac: taxilli SA. ) [*](inducantur ac: induantur SA. ) [*](deductae Aac: eductae S. ) [*](ad partum ac; partum A: parte S. )

v.2.p.378

talibus locis excidunt. Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas aves. Haec cibaria non omnibus promiscue [*]()spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione [*]()servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.