Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si mansuetos id facere viderint.

Locum aeque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi-

v.2.p.372
escere volunt. Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint.

Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se [*]()perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet,

tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant; ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina;

item oleastri et ederaceae baccae,[*]()nec minus arbuti.[*]()Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur, quae in aviariis [*]()quoque desidentium [*]()detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. Nam largiore cibo celerius pingue-scit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca. Nam illa quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur.

Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis. Hae [*]()impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos [*]()esse significat avorum [*](se ac: om. SA. ) [*](ederacee bace ac: herecee vace SA. ) [*](arbuti edd.: arbusti codd.' ) [*](in aviariis repetit S. ) [*](desidentium ac: sidentur SA. ) [*](hac ac: hanc SA. ) [*](emptitatos Sa: entitatos A: eptitatos c. a Varro, R.R., III. 2. 15. )

v.2.p.374
temporibus, quibus qui triumphabant populo [*]()dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria [*]()cotidiana fecit haec pretia: propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.