Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,[*]()terribilior niger conspicitur: sive noctu,[*]()ne conspicitur quidem propter umbrae similitudinem, quamobrem tectus tenebris canis tutiorem accessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis [*]()et unguibus amplissimis, qui Graece δράκεσ appellantur. Hic erit villatici canis status praecipue laudandus.

Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces atque crudeles; quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non-nunquam etiam conservos iratius intueantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,[*]()sed assidui [*](vestio S: bestico A1. ) [*](advenit S: -erit AR. ) [*](noctu ne S: nocte ne A: nocte nec ac. ) [*](auriculis SA. ) [*](errore ne S1: errore A: erronei a: arronei c. )

v.2.p.310
et circumspecti magis quam temerarii.[*]()Nam illi nisi [*]()quod certum compererunt, non indicant: hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur.

Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina [*]()mores facit, ut et cum emendi potestas fuerit, eiusmodi probemus, et cum educabimus domi natos, talibus institutis [*]()formemus.