Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nec multum refert an [*]()villatici corporibus graves et parum veloces sint: plus enim cominus et in gradu, quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra aedificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,[*]()et latratu conterrent, nec patiuntur propius [*]()accedere,[*]()vel constantius appropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtentari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. Atque haec de domesticis custodibus; illa de pastoralibus.[*]()

Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos: sed et robustus nihilominus,

et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minus[*]()ad cursum comparatur, cum et lupi [*]()repellere insidias, et raptorem [*](temeri SA. ) [*](nam illi nisi ac: quam inlinisi SA. ) [*](disciplina SA. ) [*](institutis S: -i A. ) [*](refert an R: refertam an A2: refertam SA1. ) [*](adoriantur a: odorantur c: oderantur SA1. ) [*](proprius SAac. ) [*](accidere SA1. ) [*](pastoribus SAa: pastoralibus c. ) [*](tamen SA. ) [*](rupi SA. )

v.2.p.312
ferum consequi fugientem praedam excutere atque auferre debeat. Quare status [*]()eius longior pro-ductiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus: quoniam, ut dixi, nonnumquam necessitas exigit celeritate bestiam [*]()consectandi. Ceteri [*]()artus similes membris villatici canis aeque probantur.