Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum [*](in om. SAR. ) [*](reseratam S: resecatam Aac. ) [*](regionem SA. ) [*](pecudibus R: om. SA. ) [*](consummant a: consumat SAc. ) [*](solertia R: sollerti SA1. a I.e. one testicle. b I.e. which may suggest superstitious fancies to his mind. )

v.2.p.306
pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique triplex ratio est.

Namque unum genus adversus hominum [*]()insidias eligitur, et id villam quaeque iuncta sunt villae custodit. At alterum [*]()propcllendis iniuriis hominum ac ferarum; et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia. Tertium venandi gratia comparatur; idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit.

De villatico [*]()igitur et pastorali dicendum est: nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius; isque magis eligatur albus [*](post hominum add. et ferarum R. ) [*](laterum S1A1. ) [*](villatigo S: vit latigo A1. )

v.2.p.308
in pastorali, niger in villatico: nam varius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane vel etiam crepusculo, ne pro bestia [*]()canem feriat.