Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si neque ranae fuerint, neque alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum cum oleo per nares infundere, vel sale et cunila defricare fauces, vel eandem partem alio tunso et alecula linire. Sed haec si solum fastidium est. [*](omni alio humore, subtracto Svennung ex cit. Palladii: omnia in umores supra dixi SA. ) [*](restiterit edd.: eriserit S: crescent AR. ) [*](coniverit Svennung: consuevit SAR. ) [*](decidantur SA. ) [*](indu S: interdum AR. )

v.2.p.154

Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae magnitudinis coctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo1 salivati more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, ac pampinos vitis obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die praeberi potandam.

Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.

Recens tussis optime salivato farinae hordeaceae discutitur. Interdum magis prosunt gramina concisa, et his admixta fresa faba. Lentis quoque valvulis exemptae et minute molitae miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur, et eum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati datur, ae postea aqua hyssopi per cornu infunditur.

Porri [*](garo ed. pr.: caro SAR. )

v.2.p.156
enim succus cum[*]()oleo, vel ipsa fibra cum hordeacea farina contrita remedium [*]()est. Eiusdem radices 'diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae [*]()ieiunoque datae vetustissimam tussim discutiunt. Facit idem pari mensura ervum sine valvulis cum torrido [*]()hordeo molitum et salivati more in fauces demissum.