Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Suppuratio melius ferro rescinditur quam medicamento. Expressa deinde sanie sinus 5 ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur: vel si colligari ea pars non potest, lamina candenti sebum caprinum aut bubulum instillatur.

Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,[*]()atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.

Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod cum accidit, statim ungulam inspicito.7 Tactus autem fervorem demonstrat: nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, frictione assidua discutitur; vel, cum ea nihil profuit, scarificatione emittitur.8 At si iam in ungulis est, inter duos

ungues cultello leviter aperies.[*]()Postea linamenta [*](succus cum Lundström: sucum SA. ) [*](remedium S: remedia A1: remedio A2R. ) [*](pinsite R: pinsita SA. ) [*](torreo SAR. ) [*](sasinus SAR. ) [*](partem—cluunt ex cit. Palladii edi. partẽminus seruntur inhabeture hurane luunt S: parto minus seruntur inhabeturae rane luunt A. ) [*](ungula inspicit SAR. ) [*](hemitur SAR: emititur c. ) [*]( aperiet SAR. )

v.2.p.158
sale atque aceto imbuta [*]()applicantur, ac solea spartea pes induitur,[*]()maximeque datur opera, ne bos in aquam pedem mittat et ut sicce stabuletur. Hic idem sanguis nisi emissus fuerit, famicem creabit, qui si suppuraverit, tarde percurabitur: primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sebo hircino pari pondere decoctis, ad sanitatem perducitur.

Si sanguis in inferiore parte ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad vivum resecatur, et ita emittitur, ac linamentis pes involutus spartea munitur. Mediam ungulam ab inferiore parte non expedit aperire, nisi eo loco iam suppuratio facta est. Si dolore nervorum claudicat, oleo et sale genua poplitesque [*]()et crura confricanda sunt, donec sanetur.