Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies.

Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque [*]()ponderis vetustissimus caseus.[*]()Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique [*]()et oleastri cacumina. Viridis alvus [*]()corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,

primoque die cibo abstinendus. Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique [*]()dandae; nec potestas aquae nisi quam parcissime facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram [*]()et abrotonum ceraticum,[*]()pari portione deferam; [*]()cum aquae calidae duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra dixi-

mus, obiciant. Quidam vinaceorum duas libras torre- [*](albo SAR. ) [*](mulos R: mulus SA. ) [*](terminum S: minũ A: minus R. ) [*](utrorumque S: vivorumque AR. ) [*](caseus S: caeses A: ceses R. ) [*](myrtiq; ed. pr.: murtisq; SAa. ) [*](albos SAR. ) [*](myrti ed. pr.: multi SAR. ) [*](tenerorum lauri foliorum libram scripsi: teneram laurum coloni libram SAR. ) [*](ceraticum SAR: cepaticum Lundström. ) [*](deterant S: dederant AR. )

v.2.p.152
faciunt, et ita conferunt cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum praebent, omni alio humore subtracto,[*]()nec minus cacumina praedictarum arborum obiciunt. Quod si neque ventris restiterit [*]()citata proluvies, neque intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet, et prae-gravato capite saepius coniverit,[*]()lacrimaeque ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro descindantur.[*]()Sed vulnera facta igne dum [*]()sanescunt, defricare bubula urina convenit; at ferro rescissa melius pice et oleo curantur.

Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa linguae, quas ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant.