Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Seminarium 1 oliveto praeparetur caelo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto; id genus fere terrae nigrae est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4

fermentari sinito; tum ramos [*]()novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis [*]()arboribus adimito, et quam recentissimas [*]()taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua [*]()serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae secentur.

Taleae [*]()deinde sesquipedales serra [*]()praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica [*]()notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur. Nam [*](seminario SAac. ) [*](modo SAac. ) [*](aditus a: traditus SAc. ) [*](ater SAac: post ater add. inferetur SAa: infrecturi c. ) [*](ramos ac: ramus SA. ) [*](feracissimos SAac. ) [*](recentissimos c: recentissimo SAa. ) [*](-que SAac. ) [*](tali SAac. ) [*](terra SAac. ) [*](rubrica c: lubrica SAa. )

v.2.p.76
si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius [*]()convaluerit, sterilis in perpetuum erit.[*]()Sed oportebit talearum [*]()capita et imas partes mixto fimo cum cinere oblinire,[*]()et ita totas eas immergere,[*]()

ut putris terra digitis quattuor alte superveniat. Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de qualibet arbore [*]()brevi [*]()spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur. Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositae[*]()taleae [*]()non laedantur.

Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda [*]()simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis [*]()seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.

Quarto anno ex duobus[*]()ramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habiles[*]()translationi sunt. Plantae autem [*](validis SAac. ) [*](esse SAac. ) [*](palorum SAac. ) [*](oblinire ac: oblinere SA. ) [*](immergere scripsi: inmediri SAc: inmederi a: immergerei Schneider. ) [*](arbore a: arbores SAc. ) [*](brevi ac: breve SA. ) [*](deposita SAac. ) [*]( et alere Sac: et alaerit A. ) [*](et chorda scripsi: cordo SAac. ) [*](singuli SAac. ) [*](duabus SAa: duobus c. ) [*](stabiles SAac. )

v.2.p.78
in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis verno tempore, paulo antequam germinent.

Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,[*]()stramentis [*]()atque virgis iniectis [*]()incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruina[*]()facere debuerat. Spatium intermedium esse debet [*]()pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum [*]()et vicenum[*]()pedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.