Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.

Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque [*]()fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat: neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.

Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus. Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt: Posia,[*]()Licinia,[*]()Sergia,[*]()Nevia,[*]()Culminia,[*]()Orchis,[*]() [*](quodque SAac. ) [*](posita SAac. ) [*](licia SAac. ) [*](Sergia SAac. ) [*](nevira S: nevi Aac. ) [*](culminia SA: eulmina ac. ) [*](orces SAa: orches c. a The MSS. readings of the names which follow have to be emended from the lists of olive-trees given by other authors, particularly Palladius (III. 18), who is obviously copying Columella. Whereas Columella says that he is going to give the names of ten kinds, nine only are named. To complete the number Schneider inserts Algiana as the second name, but he gives no indication of the source from which he derived this name. The meaningless culi, which in the MSS. precedes the last name, is possibly a corruption of the missing tenth name. )

v.2.p.72

Regia,[*]()Cercitis, Murtea.[*]()Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, [*]()speciosissima Regiae,[*]()sed utraque potius escae, quam oleo est idonea. Posiae [*]()tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.[*]()Orchis [*]()quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia: omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior.

Nulla ex his generibus, aut praefervidum, aut gelidum statum caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium [*]()centesimum [*]()a mari aut non vivere aut non esse feracem.

Sed in quibusdam locis recte valet. Optime vapores sustinet Posia,[*]()frigus Sergia. Aptissimum genus terrae est oleis, cui glarea subest, si superposita creta sabulo admixta est. Non minus probabile est solum, ubi pinguis sabulo est. Sed et densior terra, si uvida et laeta est, commode recipit hanc arborem. Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit. Inimicus est etiam ager sabulo macer, et [*](regiona SAac. ) [*](Cercitis mystea edd.: scrisis culi murtea SA: scrisis culimurtea a: scrisis culmurtca c. ) [*](posiae S: positae Aac. ) [*](regies SAc: reges a. ) [*](posita SAac. ) [*](intra annum corrumpitur Codex Goesianus: inani rumpitur S: imam rumpitur A: ima rumpitur a: una in rumpitur c. ) [*](orceis SA: orces ac. ) [*](milliarium om. SAac. ) [*]( centesimum S: censimum A: sexagesimum a: LX c. ) [*]( postea SA: posita ac. )

v.2.p.74

nuda glarea. Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, nunquam tamen convalescit. Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant. Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam. Haec in universum de toto genere huius arboris habui dicere. Nunc per partes culturam eius exsequar.