Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.5 Soli [*](circumvinctae SAac: circummunitae edd. ) [*](flectuntur c: flectentur SAa. ) [*](provincialem rusticum SAac: provincialis rustici edd. ) [*](temperatis a: tempatis c: terrae spatio S: prae spatio A. ) [*](ante—conserantur om. SA. a Georg. II. 184. b pastinare is to dig with a pastinum, a fork. )

v.2.p.30
tamen ante bonitas exploranda est.[*]()Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est.

Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis [*]()in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea: vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur.

Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora: sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,[*]()per quae vel fossor vel arator incedat.