Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse incognovi,2 maxime pro-bantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes: deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur: eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circum- [*](placuerit SAac. ) [*](incognovi SA: cognovi ac. a See note on Book IV. 12. 2. )

v.2.p.28
vinctae [*]()per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque fleetuntur 2: eas non nulli characatas vocant.

Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur. Omnium autem sationis fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel sulco semina deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt exterarum gentium agricolae: quae tamen ipsa paene supervacua est his locis quibus solum putre et per se resolutum est: namque hoc imitamur arando, ut ait Vergilius, id est etiam pastinando.

Itaque Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager provincialis rustici [*]()maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.