Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,[*]()ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat vitem cogi [*](si ante annum fiant post exploranda est add. SA. ) [*](scrobis SA: scrobibus ac. ) [*](faciant ac: fiat SA. ) [*](adicit Aac: adigit S. a Two-pronged instruments. b Chapters 14-16. )

v.2.p.32
deorsum agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in semiplenis [*]()scrobibus nimius[*]()humor, antequam convalescant, semina necat.

Quare utilius [*]()existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim [*]()post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.[*]()Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.

Ubi vero iam corroborata fuerint,[*]()nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo [*]()protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum.