Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quod si [*]()inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv. Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos [*](XXI ac: XI SA. ) [*](-que Aac: quae S. ) [*](ordine ac: ordines SA. ) [*](censueris Aac: censeris S. ) [*](CCXL, longitudinis et latitudinis pedes ac: om. SA. ) [*](vel si XXV a: versi XXV SA: om. c. ) [*]( si ac: om. SA. )

v.2.p.26
pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites,

latitudini autem viginti una. Quae inter se multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI. Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX. Totidem dicemus semina prae-paranda. At si inter octonos pedes vinea conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem xvi. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt CCCCXCVI.

At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem quattuordecim. Qui numeri inter se multiplicati faciunt CCCLXXVIII. Vel inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII. Hi numeri inter se multiplicati faciunt CCCXXV, Et ne in infinitum procedat disputatio nostra, eadem portione, ut cuique placuerint[*]()laxiora spatia, semina faciemus. Ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem redeo.