Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque [*]()

ordine [*]()consummatis numerum seminum. Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,[*]()totam partem longitudinis et latitudinis duces, et prae-dictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes [*]()cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV. Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque.

Vel si [*]()quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV.