Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero [*]()quot [*]()seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina desiderantur.

Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL; et quintam partem latitudinis, hoc est XXIV. His utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicate. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque. Totidem dices opus esse seminibus.

Similiter inter [*]()senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis [*]()mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis [*]()CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt [*](itaque ac, ex. inque cor. A: inque S. ) [*](adiciam ac: indiciam SA. ) [*](quaero om. S. ) [*](quod SAac. ) [*](inter ac: om. SA. ) [*](sextam partem longitudinis Aac: longi S. ) [*](sextam partem post latitudinis add. S. )

v.2.p.24
CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.[*]()Totidem seminibus opus esse dices.