Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Omnium autem generum ramos [*]()circa cal. Martias in hortis subacta [*]()et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur. Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis [*]()induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc [*]()virgas tueri.

Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et disponere in ordinem voles, sive inserere, satistuto utrumque [*]()facere poteris.[*]()