Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,[*]()Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,[*]()Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,[*]()chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem [*]()usque in idus Feb.

serito. Mororum [*]()ab idib. Feb. usque ad aequinoctium vernum satio est. [*](mulsa ac: mulsia SA. ) [*](Scaudiana scripsi: Scaidianam S: Gaudiana Aac. ) [*](pedusiana SAac. ) [*](struthia Aac: strati S. ) [*](hiemem edd. ex libro de Arboribus 25, 1: essem SA: messem ac. ) [*](mororum edd. ex libro de Arboribus l.c.: malorum SA. a From Crustumium in Etruria. b From Signia in Latium. c So called, according to Pliny (N.H. XV. § 55) because they are ripe at the time of the barley-harvest. d So called from the person who introduced it (Pliny, l.c; Cato, R.R., VII. 3). e Probably called after a member of the gens Naevia, who perhaps also introduced the Naevian olive (Book XII. 50. 1). f Called after M. Favonius, an imitator of Cato (Cicero, Att. I. 14. 5). g From Laterium near Arpinum, where Q. Cicero had a villa (Cicero, Alt. XI. 1). )

v.2.p.100
Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.