Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo [*](ramos S: ramis A: ramus ac. ) [*](subacta edd. ex libro de Arboribus l.c.: in hostis tritta SA: trita a: truta c. ) [*](pilcis edd.: tiliae sic SAc: taliaes sic a. ) [*](adhuc edd. ex libro de Arboribus l.c.: adit ut SAc: adit et a. ) [*](utrumque edd. ex libro de Arboribus l.c.: utrius SAa: utriusque c. ) [*](poteris om. SAac. ) [*](resectos Ac: sextos S: reseptos a. )

v.2.p.102
resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur.

Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,[*]()luna crescente inserito; olivam autem circa aequinoctium vernum usque in idus Aprilis.