Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam [*]()supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in [*]()fissuram cuneum [*]()tedae pineae adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.

Curandum est autem, ut quam generosis- [*](vere edd. ex libro de Arboribus 23, 1: habere SAac. ) [*](aprinum SAac. ) [*](hient a: ient SA: ventre medio c. ) [*](erit SAac. ) [*](seres Aa: res Se. ) [*](collocaveris S: colueris Aac. ) [*](sitam SAac. ) [*](ad brumam ac: a brumam A: abruma S. ) [*]( in om. SAac. ) [*]( cuneo SAac. )

v.2.p.98
simis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,[*]()praecocia, venerea, et quaedam alia,